monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 108
Nunc ergo, ut vides, o homo, cum sacerdos his verbis quae in Spiritu sancto constituta sunt, oblato sacrificio ad altare me coeperit invocare: amen tibi dico, quod in ardente calore meo ibi adsum, et pleno desiderio ipsum sacramentum perficio. Quomodo? Quoniam in effectu eiusdem mysterii ardentem charitatem super eamdem oblationem expando, videlicet ab initio verborum sacerdotis me invocantis, et hanc memoriam facientis, quod Filius meus in angustia passionis suae panem et vinum benedicens, in sacramento corporis et sanguinis sui discipulis suis tradidit; ut et ipsi idem pro salute populi facerent. Vere dico vobis, quia nunquam invocatio ista super huiusmodi oblationem in recordatione Unigeniti mei erit quin mysterium corporis et sanguinis ibi perficiatur, quod carnalis oculus quandiu cinis est videre non poterit; nisi in fide illud humili devotione perspiciat. Quomodo? Cum ales ovum sibi in nidum suum poni viderit: ardenter super illud volat, et calore suo illud fovens pullum educit: ita quod testa ovi remanet, et quod pullus ille evolat. Quid hoc?